¡Salve Regina, mater misericordiae!


Salve, Regina, mater misericordiae;
vita, dulcedo et spes nostra, salve.
Ad te clamamus exsules filii Hevae.
Ad te suspiramus gementes et flentes
in hac lacrimarum valle. 
Eia ergo, advocata nostra, 
illos tuos misericordes oculos ad nos converte. 
Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, 
nobis post hoc exsilium ostende. 
O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.



V. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix. 
R. Ut digni efficamur promissionibus Christi.


(Mayo, 13 del 2017)